† Sequentia sancti Euangelii secundum Lucam (VII, 11-16).
In illo témpore: Ibat Iesus in ciuitatem, quae uocatur Naim: et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portae ciuitatis, ecce defunctus efferebatur fílius unicus matris suae: et haec uidua erat: et turba ciuitatis multa cum illa. Quam cum uidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem, qui portabant, steterunt). Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus uisitauit plebem suam.

Nessun commento:
Posta un commento