† Sequentia sancti Euangelii secundum Matthaeum (VI, 16-21).
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum ieiunatis, nolíte fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico uobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam laua, ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare uobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem uobis thesauros in caelo: ubi neque aerugo, neque tinea demolitur ; et ubi fures non effodiunt nec furantur. Vbi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
FERIA QVARTA CINERVM inizia ad Sanctam Sabinam † Sequentia sancti Euangelii secundum Matthaeum (VI, 16-21).
Tertio Nonas
Martii. Luna quarta. Dies Cinerum, et initium ieiunii sacratissimae
Quadragesimae.
Nessun commento:
Posta un commento