venerdì 2 maggio 2014

SANCTI IOSEPH OPIFICIS, SPONSI BEATÆ. MARIÆ VIRGINIS, CONFESSORIS


† Sequentia sancti Euangelii secundum Matthaeum (XIII, 54-58).
In illo tempore: Veniens Iesus in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent: Vnde huic sapientia haec et uirtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt ? Vnde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. Et non fecit ibi uirtutes multas propter incredulitatem illorum.


Nessun commento: