Quintodecimo Kalendas Octobris. Luna tricesima. In monte
Aluerniae, in Etruria, commemoratio Impressionis sacrorum Stigmatum, quibus
sanctus Franciscus Assisiensis, Ordinis Minorum institutor, in suis manibus,
pedibus et latere, mirabili Dei gratia, impressus fuit.
Domine Iesu Christe, qui, frigescénte mundo, ad inflammándum
corda Nostra tui amoris igne, in carne beatíssimi Francisci passionis tuae
sacra Stigmata renovásti: concedere Propitius; ut eius et Meritis précibus
crucem iugiter ferámus, et fructus dignos poeniténtiæ faciámus.
Nessun commento:
Posta un commento