sabato 2 novembre 2013

Preghiera per i defunti


Vere dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum.
In quo nobis spes beátae resurrectiónis effúlsit, ut quos contrístat certa moriéndi condítio, eósdem consolétur futúrae immortalitátis promíssio.
Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, aetérna in caelis habitátio comparátur.

Libera me, Domine


Libera me, Domine, * de morte aeterna, in die illa tremenda: * Quando caeli mouendi sunt et terra: * Dum ueneris iudicare saeculum per ignem. V. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio uenerit, atque uentura ira. * Quando caeli mouendi sunt et terra. V. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara ualde. * Dum ueneris iudicare saeculum per ignem. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Libera me, Domine, * de morte aeterna, in die illa tremenda: * Quando caeli mouendi sunt et terra: * Dum ueneris iudicare saeculum per ignem.

Commemorazione di tutti i fedeli defunti


Réquiem ætérnam dona eis, Dómine, 
et lux perpétua lúceat eis. 
Requiéscant in pace.
Amen.