lunedì 4 novembre 2013

S. Caroli Episcopi et Confessoris ~




Ecclésiam tuam, Dómine, sancti Caróli Confessóris tui atque Pontíficis contínua protectióne custódi: ut, sicut illum pastorális sollicitúdo gloriósum réddidit; ita nos eius intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. 
R. Amen.



Ascolta ciò che ti dico. Se già qualche scintilla del divino amore è stata accesa in te, non cacciarla via, non esporla al vento. Tieni chiuso il focolare del tuo cuore, perché non si raffreddi e non perda calore. Fuggi, cioè le distrazioni per quanto puoi. Rimani raccolto con Dio, evita le chiacchiere inutili.

san Carlo Borromeo

sabato 2 novembre 2013

Preghiera per i defunti


Vere dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum.
In quo nobis spes beátae resurrectiónis effúlsit, ut quos contrístat certa moriéndi condítio, eósdem consolétur futúrae immortalitátis promíssio.
Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, aetérna in caelis habitátio comparátur.

Libera me, Domine


Libera me, Domine, * de morte aeterna, in die illa tremenda: * Quando caeli mouendi sunt et terra: * Dum ueneris iudicare saeculum per ignem. V. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio uenerit, atque uentura ira. * Quando caeli mouendi sunt et terra. V. Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara ualde. * Dum ueneris iudicare saeculum per ignem. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Libera me, Domine, * de morte aeterna, in die illa tremenda: * Quando caeli mouendi sunt et terra: * Dum ueneris iudicare saeculum per ignem.